라틴어 문장 검색

Hujus facies nec fletus imbribus compluta, nec risus erat lasciviis serenata, [0472A] sed ab utroque feriata, modestius magis aspirabat in lacrymas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:5)
Ait enim Seneca in epistolis,"Quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa,non audax."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 22:15)
Nam ut Seneca in epistolis ait, "Nichilest quod non expugnet pertinax opera et intanta ac diligens cura."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:11)
"Mobilisesto non levis, constans non pertinax.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 155:4)
"Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum boniset modestis, sed etiam discolis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 285:12)
Sed tandem omnino ad malum eius pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitavit gentes.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:19)
Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem, proximos iam gestu terrebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 17:1)
Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 14:1)
Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 19:1)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 10:1)
Cumque res in inquisitionem veniret, necessariisque negotio tentis, obiectorum probatio speraretur, tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae, et Dorus evanuit, et Verissimus ilico tacuit, velut aulaeo deposito scenae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 3:1)
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum contuitu pertinaci intentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 4:1)
Paulisper praepilabantur missilia, et properantes concito quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 36:2)
Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 3:2)
Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis, explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus attributa, ita palarentur per varia, limitesque contra interdicta pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION